Karolus Imperator
Capitulare de Villis
Volumus ut villae nostrae, quas ad opus nostrum serviendi institutas habemus,
sub integritate partibus nostris deserviant et non aliis hominibus.
2. Ut familia nostra bene conservata sit et a nemine in paupertate missa.
3. Ut non praesumant iudices nostram familiam in eorum servitium ponere, non corvadas
non materia cedere nec aliud opus sibi facere cogant, et neque ulla dona ab ipsis
accipiant, non caballum non bovem non vaccam non porcum non berbicem non o porcellum
non agnellum nec aliam causam, nisi buticulas et ortum, poma, pullos et ova.
4. Si familia nostra partibus nostris aliquam fecerit fraudem de latrocinio aut
alio neglecto, illud in caput conponat; de reliquo vero pro lege recipiat disciplinam
vapulando, nisi tantum pro homicidio et incendio, unde frauda exire potest. Ad
reliquos autem homines iustitiam eorum, qualem habuerint, reddere studeant, sicut
lex est; pro frauda vero nostra, ut diximus, familia vapuletnr. Franci autem qui
in fiscis aut villis nostris commanent, quicquid commiserint, secundum legem eorum
emendare studeant, et quod pro frauda dederint, ad opus nostrum veniat, id est
in peculio aut i alio praetio.
5. Quando iudices nostri labores nostros facere debeat, seminare aut arare, messes
colligere, fenum secare aut vindeamiae unusquisque in tempore laboris ad unumquemque
locum praevideat ac instituere faciat quomodo factum sit, ut bene salva sint Si
intra patriam non fuerit et in quale loco iudex venire non potuerit, missum bonum
de familia nostra aut alium hominem bene creditum causas nostras providendi dirigat,
qualiter ad profectum veniant; et iudex diligenter praevideat, ut fidelem hominem
transmittat ad hanc causam providendam.
6. Volumus ut iudices nostri decimam ex omni conlaboratu pleniter donent ad ecclesias
quae sunt in nostris fiscis, et ad alterius ecclesiam nostra decima data nonfiat,
nisi ubi antiqllitus institutum fuit. Et non alii clerici habeant ipsas ecclesias,
nisi nostli aut de familia aut de capella nostra.
7. Ut unusquisque iudex suum servitium pleniter perficiat sicut ei fuerit denuntiatum;
et si necessitas evenerit quod plus servire debeat, tunc conputare faciat si servitium
debeat multiplicare vel noctes.
8. Ut iudices nostri vineas recipiant nostras, quae de eorum sunt ministerio,
et bene eas faciant et ipsum vinum in bona mittant vascula et diligenter praevidere
faciant, quod nullo modo naufragatum sit; aliud vero vinum peculiare conparando
emere faciant, unde villas dominicas condirigere possint. Et quandoquidem plus
de ipso vino conparatum fuerit quod ad villas nostras condirigendum mittendi opus
sit, nobis innotescat, ut nos commendemus qualiter nostra fuerit exinde voluntas.
Cippaticos enim de vineis nostris ad opus nostrum mittere faciant. Censa de villis
nostris qui vinum debent, in cellaria nostra mittat.
9. Volumus ut unusquisque iudex in suo ministerio mensuram modiorum, sextaiorum
- et situlas per sextaria octo - et corborum eo tenore habeant sicut et in palatio
habemus.
10. Ut maiores nostri et forestarii, poledrarii, cellerarii, decani, telonarii
vel ceteri ministeriales rega faciant et sogales donent de mansis eorum, pro manuopera
vero eorum ministeria bene praevideant. Et qualiscumque maior habuerit beneficium,
suum vicarium mittere faciat, qualiter et manuopera et ceterum servitium pro eo
adimplere debeant.
11. Ut nullus iudex mansionaticos ad suum opus nec ad suos canes super omines
nostros atque in forestes nullatenus prendant.
12. Ut nullus iudex obsidem nostrum in villa nostra commendare faciat.
13. Ut equos emissarios, id est waraniones, bene praevideant et nullatenus eos
in uno loco diu stare permittant, ne forte pro hoc pereat. Et si aliquis talis
est, quod bonus non sit aut veteranus sit, si vero mortuus fuerit, nobis nuntiare
faciant tempore congruo, antequam tempus veniat ut inter iumenta mitti debeant.
14. Ut iumenta nostra bene custodiavit et poledros ad tempus segregent; et si
pultrellae multiplicatae fuerint, separatae fiant et gregem per se exinde adunare
faciant.
15. Ut poledros nostros missa sancti Martini hiemale ad palatium omnimodis habeant.
16. Volumus ut quicquid nos aut regina unicuique iudici ordinaverimus aut ministeriales
nostri, sinescalcus et butticularius, de verbo nostro aut reginae ipsis iudicibus
ordinaverit, ad eundem placitum sicut eis institutum fuerit impletum habeant;
et quicumque per neglegentia dimiserit, a potu se abstineat postquam ei nuntiatum
fuerit, usque dum in praesentia nostra aut reginae veniat et a nobis licentiam
quaerat absolvendi. Et si iudex in exercitu aut in wacta seu in ambasiato vel
aliubi fuerit et iunioribus eius aliquid ordinatum fuerit et non conpleverint,
tunc ipsi pedestres ad palatium veniant et a potu vel carne se abstineant, interun
quod rationes deducant propter quod hoc dimiserunt; et tunc recipiant sententiam,
aut in dorso aut quomodo nobis vel reginae placuerit.
17. Quantascumque villas unusquisque in ministerio habuerit, tantos habeat deputatos
homines qui apes ad nostrum opus praevideant.
18. Ut ad farinarias nostras pullos et aucas habeant iuxta qualitatem farinarii
vel quantum melius potuerint.
19. Ad scuras nostras in villis capitaneis pullos habeant non minus C et aucas
non minus XXX, ad mansioniles vero pullos habeant non minus L, aucas non minus
quam XII.
20. Unusquisque iudex fructa semper habundanter faciat omni anno ad curtem venire,
excepto visitationes eorum per vices tres aut quattuor seu amplius dirigant.
21 Vivarios in curtes nostras unusquisque iudex ubi antea fuerunt habeat, et si
augeri potest, augeat; et ubi antea non fuerunt et modo esse possunt, noviter
fiant.
22 Coronas de racemis, qui vineas habuerint non minus tres aut quattuor habeant.
23 In unaquaeque villa nostra habeant iudices vaccaritias, porcaritias, berbicaritias,
capraritias, hircaritias quantumplus potuerint et nullatenus sine hoc esse debent.
Et insuper habeant vaccas ad illorum servitium perficiendum commendatas per servos
nostros, qualiter pro servitio ad dominicum opus vaccaritiae vel carrucae nullo
modo minoratae sint. Et habeant, quando servierint ad carnes dandum, boves cloppos
non languidos et vaccas sive caballos non scabiosos aut alia peccora non languida.
Et ut diximus, pro hoc vaccaritias vel carrucas non minorent.
24. Quidquid ad discum nostrum dare debet, unusquisque iudex in sua habeat plebio
qualiter bona et optima atque bene studiose et nitide omnia sint conposita quicquid
dederit. Et unusquisque II habeat de annona pastos per singulos dies ad suum servitium,
ad mensam nostram quando servierit; et reliqua dispensa similiter in omnibus bona
sit, tam farina quam et peculium.
25. De pastione autem Kal. Septemb. indicare faciant, si fuerit an non.
26. Maiores vero amplius in ministerio non habeant nisi quantum in una die circumire
aut previdere potuerint.
27. Casae nostrae indesinenter foca et wactas habeant, ita ut salvae sint. Et
quando missi vel legatio ad palatium veniunt vel redeunt, nullo modo in curtes
dominicas mansionaticas prendant, nisi specialiter iussio nostra aut reginae fuerit.
Et comes de suo ministerio vel homines illi qui antiquitus consueti fuerunt missos
aut legationes soniare, ita et modo inantea et de parveridis et omnia eis necessaria
solito more soniare faciant, qualiter bene et honorifice ad palatium venire vel
redire possint.
28. Volumus ut per annos singulos intra quadragesima, dominica in palmis quae
Osanna dicitur, iuxta ordinationem nostram argentum de nostro laboratu, postquam
cognoverimus de praesenti anno quantum sit nostra laboratio, deferrem studeant.
29. De clamatoribus ex hominibus nostris unusquisque iudex praevideat, ut non
sit eis necesse venire ad nos proclamare et dies quos servire debet per neglegentiam
non dimittat perdere. Et si habuerit servus noster forinsecus iustitias ad querendum,
magister eius cum omni intentione decertet pro eius iustitia; et si aliquo loco
minime eam accipere valuerit, tamen ipso servo nostro pro hoc fatigare non permittat,
sed magister eius per semetipsum aut suum missum hoc nobis notum facere studeat.
30. Volumus unde sernre debent ad opus nostrum, ex omni conlaboratu eorum servitium
segregare faciant, et unde carra in hostem carigaren debent, similiter segregent,
tam per domos quam et per pastores, et sciant quantum ad hoc mittunt.
31. Ut hoc quod ad provendarios vel genitias dare debent simili modo unoquoque
anno separare faciant et tempore oportuno pleniter donent et nobis dicere sciant,
qualiter inde faciunt vel unde exit.
32. Ut unusquisque iudex praevideat, quomodo sementem bonum et optimum semper
de conparatu vel aliunde habeat. 33. Post ista omnia segregata et seminata atque
peracta, quicquid reliquum fuerit exinde de omni conlaboratu usque ad verbum nostrum
salvetur, quatenus secundum iussionem nostram aut venundetur aut servetur.
34. Omnino praevidendum est cum omni diligentia, ut quicquid manibus laboraverint
aut fecerint, id est lardum, siccamen, sulcia, niusaltus, vinum, acetum, moratum,
vinum coctum, garum, sinape, formaticum, butirum, bracios, cervisas, edum, mel,
ceram, farinam, omnia cum summo nitore sint facta vel parata.
35. Volumus ut de berbicibus crassis soccia fiat sicut et de porcis; et insuper
habeant boves saginatos in unaquaeque villa non minus quam duos aut ibidem ad
socciandum aut ad nos deducendum.
36. Ut silvae vel forestes nostrae bene sint custoditae; et ubi locus fuerit ad
stirpandum, stirpare faciant et campos de silva increscere non permittant; et
ubi silvae debent esse, non eas permittant nimis capulare atque damnare; et feramina
nostra intra forestes belle custodiant; similiter acceptores et spervarios ad
nostrum profectum praevideant: et censa nostra exinde diligenter exactent. Et
iudices, si eorum porcos ad saginandum in silvam nostram miserint vel maiores
nostri aut homines eorum, ipsi primi illam decimam donent ad exemplum bonum proferendum,
qualiter in postmodum ceteri homines illorum decimam pleniter persolvent.
37. Ut campos et culturas nostras bene conponant et prata nostra ad tempum stodiant.
38. Ut aucas pastas et pullos pastos ad opus nostrum semper, quando servire debent
aut ad nos transmittere, sufficienter habeant.
39. Volumus ut pullos et ova quos servientes vel mansuarii reddunt per singulos
annos recipere debeant; et quando non servierint, ipsos venundare faciant.
40. Ut unusquisque iudex per villas nostras singulares etlehas, pavones, fasianos,
enecas, columbas, perdices, turtures pro dignitahs causa omnimodis semper habeant.
41. Ut aedificia intra curtes nostras vel sepes in circuitu bene sint custoditae,
et stabula vel coquinae atque pistrina seu torcularia studiose praeparatae fiant,
quatenus ibidem condigne ministeriales nostri officia eorum bene nitide peragere
possint.
42. Utt unaquaeque villa intra cameram lectaria, culcitas, plumatios, batlinias,
drappos ad discum, bancales, vasa aerea, plumbea, ferrea, lignea, andedos, catenas,
cramaculos, dolaturas, secures id est cuniadas, terebros id est taradros, scalpros
vel omnia utensilia ibidem habeant, ita ut non sit necesse aliubi hoc quaerere
aut commodare. Et ferramenta, quod in hostem ducunt, in eorum habeant plebio qualiter
bona sint et iterum quando revertuntur in camera mittatur. 43. Ad genitia nostra,
sicut institutum est, opera ad tempus dare faciant, id est linum, lanam, waisdo,
vermiculo, warentia, pectinos laninas, cardones, saponem unctum, vascula vel reliqua
minutia quae ibidem necessaria sunt.
44. De quadragesimale duae partes ad servitium nostrum veniant per singulos annos,
tam de leguminibus quamque et de piscato seu formatico, butirum, mel, sinape,
aceto, milio, panicio, herbulas siccas vel virides, radices, napos insuper, et
ceram vel saponem atque cetera minutia; et quod reliquum fuerit nobis per brevem,
Sicut supra diximus, innotescant et nullatenus hoc praetermittant, sicut usque
nunc fecerunt, quia per illas duas partes volumus cognoscere de illa tertia quae
remansit.
45. Ut unusquisque iudex in suo ministerio bonos habeat artifices, id est fabros
ferrarios et aurifices vel argentarios, sutores, tornatores, carpentarios, scutarios,
piscatores, aucipites id est aucellatores, saponarios, siceratores, id est qui
cervisam vel pomatium sive piratium vel aliud quodcumque liquamen ad bibendum
aptum fuerit facere sciant, pistores, qui similam ad opus nostrum faciant, retiatorer
qui retia facere bene sciant, tam ad venandum quam ad piscandum sive ad aves capiendum,
necnon et reliquos ministeriales quos ad numerandos longum est.
46. Ut lucos nostros, quos vulgus brogilos vocat, bene custodire faciant et ad
tempus semper emendent et nullatenus exspectent, ut necesse sit a novo raedificare.
Similiter faciant et de omni aedificio.
47. Ut venatores nostri et falconarii vel reliqui ministeriales, qui nobis in
palatio adsidue deserviunt, consilium in villis nostris habeant, secundum quod
nos aut regi per litteras nostras iusserimus, quando ad aliquam utilitatem nostram
eos miserimus, aut siniscalcus et buticularius de nostro verbo eis aliquid facere
praeceperint.
48. Ut torcularia in villis nostris bene sint praeparata; et hoc praevideant iudices,
ut vindemia nostra nullus pedibus praemere praesumat sed omnia nitida et honesta
sint.
49. Ut genitia nostra bene sint ordinata, id est de casis, pislis teguriis id
est screonis; et sepes bonas in circuitu habeant et portas firmas qualiter opera
nostra bene peragere valeant.
50. Ut unusquisque iudex praevideat, quanti poledri in uno stabulo stare debeant
et quanti poledrarii cum ipsis esse possint. Et ipsi poledrarii qui liberi sunt
et in ipso ministerio beneficia habuerint de illorum vivant beneficiis; similiter
et fiscalini qui mansas habuerint inde vivant, et qui hoc non habuerit, de dominica
accipiat provendam.
51. Praevideat unusquisque iudex, ut sementia nostra nullatenus pravi homines
subtus terram vel aliubi abscondere possint et propter hoc messis rarior fiat.
Similiter et de aliis maleficiis illos praevideant, ne aliquando facere possint.
52. Volumus ut de fiscalis vel servis nostris sive de ingenuis qui per fiscos
aut villas nostras commanent diversis hominibus plenam et integram, qualem habuerint,
reddere faciant iustitiam.
53. Ut unusquisque iudex praevideat, qualiter homines nostri de eorum ministerio
latrones vel malefici nullo modo esse possint.
54. Ut unusquisque iudex praendeat, quatenus familia nostra ad eorum opus bene
laboret et per mercata vacando non eat.
55. Volumus ut quicquid ad nostrum opus iudices dederint vel servierint aut sequestraverint,
in uno breve conscribi faciant, et quicquid dispensaverint in alium et quod reliquum
fuerit, nobis per brevem innotescant.
56. Ut unusquisque iudex in eorum ministerio frequentius audientias teneat et
iustitiam faciat et praerideat qualiter recte familiae nostrae vivant.
57. Si aliquis et servis nostris super magistrum suum nobis de causa nostra aliquid
vellet dicere, via ei ad nos veniendi non contradicat. Et si iudex cognoverit,
quid vellet dicere, vias ei ad nos veniendi non contradicat. Et si iudex cognoverit,
quod iuniores illius adversus eum ad palatium proclamando venire velint, tunc
ipse iudex contra eos rationes deducendi ad palatium venire faciat, qualiter eorum
proclamatio in auribus nostris fastidium non generet. Et sic volumus cognoscere,
utrum ex necessitate an ex occansione veniant
58. Quando catelli nostri iudicibus commendati fuerint ad nutriendum, ipse iudex
de suo eos nutriat aut iunioribus suis, id est maioribus et decanis vel celleraris
ipsos commendare faciat, quatenus de illorum causa eos bene nutrire faciant, nisi
forte iussio nostra aut reginae fuerit, ut in villa nostra ex nostro eos nutriant;
et tunc ipse iudex hominem ad hoc opus mittat qui ipsos bene nutriat, et segreget
unde nutriantur, et non sit illi homini cotidie necessitas ad scuras recurrere.
59. Unusquisque iudex quando servierit per singulos dies dare faciat de cera libras
III, de sapone sextariaVIII, et super hoc ad festivitatem sancti Andreae, ubicumque
cum familia nostra fuerimus, dare studeat de cera libras VI; similiter mediante
quadragesima.
60. Nequaquam de potentioribus hominibus maiores fiant, sed de mediocribus qui
fideles sint.
61. Ut unusquisque iudex quando servierit suos bracios ad palatium ducere faciat;
et simul veniant magistri qui cervisam bonam ibidem facere debeant.
62. Ut unusquisque iudex per singulos annos ex omni conlaboratione nostra quam
cum bubus quos bubulci nostri servant, quid de mansis qui arare debent, quid de
sogalibus, quid de censis, quid de fide facta vel freda, quid de feraminibus in
forestis nostris sine nostro permisso captis, quid de diversis conpositionibus,
quid de molinis, quid de forestibus quid de campis, quid de pontibus vel navibus,
quid de liberis hominibus et centenis qui partibus fisci nostri deserviunt, quid
de mercatis, quid de vineis, quid de illis qui vinum solvunt, quid de feno, quid
de lignariis et faculis, quid de axilis vel aliud materiamen, quid de proterariis,
quid de leguminibus, quid de milio et panigo, quid de lana, lino vel canava, quid
de frugibus arborum, quid de nucibus maioribus vel minoribus, quid de insitis
ex diversis arboribus, quid de hortis, quid de napibus, qllid de wiwariis, quid
de coriis, quid de pellibus, quid de cornibus, quid de melle et cera, quid de
uncto et siu vel sapone, quid de morato, vino cocto, medo et aceto, quid de cervisa,
de vino novo et vetere, de annona nova et vetere, quid de pullis et ovis vel anseribus
id est aucas, quid de piscatoribus, de fabris, de scutariis vel sutoribus; quid
de huticis et confinis id est scriniis, quid de tornatoribus vel sellariis, de
ferrariis et scrobis, id est fossis ferrariciis vel aliis fossas plumbariciis,
quid de tributariis, quid de poledris et pultrellis habuerint -- omnia seposita,
distincta et ordinata ad nativitatem Domini nobis notum faciant, ut scire valeamus
quid vel quantum de singulis rebus habeamus.
63. De his omnibus supradictis nequaquam iudicibus nostris asperum videatur si
hoc requirimus; quia volumus ut et ipsi simili modo iunionbus eorum omnia absque
ulla indignatione requirere studeant, et omnia quicquid homo in domo sua vel in
villis suis habere debet, iudices nostri in villis nostris habere debeant.
64. Ut carra nostra quae in hostem pergunt basternae bene factae sint, et operculi
bene sint cum coriis coperti, et ita sint consuti, ut, si necessitas evenerit
aquas ad natandum, cum ipsa expensa quae intus fuerit transire flumina possint,
ut nequaquam aqua intus intrare valeat et bene salva causa nostra, sicut diximus,
transire possit. Et hoc volumus, ut farina in unoquoque carro ad spensam nostram
missa fiat, hoc est duodecim modia de farina; et in quibus vinum ducunt, modia
XII ad nostrum modium mittant; et ad unumquodque carrum scutum et lanceam, cucurum
et arcum habeant.
65. Ut pisces de wiwariis nostris venundentur et alii mittantur in locum, ita
ut pisces semper habeant; tamen quando nos in villas non venimus, tunc fiant venundati
et ipsos ad nostrum profectum iudices nostri conlucrare faciant.
66. De capris et hircis et eorum cornua et pellibus nobis ratiolles deducant,
et per singulos annos niusaltos crassos nobis inde adducant.
67. De mansis absis et mancipiis adquisitis, si aliquid super se habuerint quod,
non habeant ubi eos collocare possint, nobis nuntiare faciant.
68. Volumus ut bonos barriclos ferro ligatos, quos in hostem et ad palatium mittere
possint, iudices singuli praeparatos semper habeant, et buttes ex coriis non faciant.
69. De lupis omni tempore nobis adnuntient, quantos unusquisque conpraehenderit
et ipsas pelles nobis praesentare faciant; et in mense Maio illos lupellos perquirant
et conpraehendant, tam cum pulvere et hamis quamque cum fossis et canibus.
70 Volumus quod in horto omnes herbas habeant: id est lilium, rosas, fenigrecum,
costum, salviam, rutam, abrotanum, cucumere, pepones, cucurbitas, fasiolum, ciminum,
ros marinum, careium, cicerum italicum, squillam, gladiolum, dragantea, anesum,
coloquentidas, solsequiam, ameum, silum, lactucas, git, eruca alba, nasturtium,
parduna, puledium, olisatum, petresilinum, apium, levisticum, savinam, anetum,
fenicolum, intubas, diptamnum, sinape, satureiam, sisimbrium, mentam, mentastrum,
tanazitam, neptam, febrefugiam, papaver, betas, vulgigina, mismalvas, malvas,
carvitas, pastinacas, adripias, blidas, ravacaulos, caulos, uniones, britlas,
porros, radices, ascalonicas, cepas, alia, warentium, cardones, fabas maiores,
pisos Mauriscos, coriandrum, cerfolium, lacteridas, sclareiam. Et ille hortulanus
habeat super domum suam Iovis barbam. De arboribus volumus quod habeant pomarios
diversi generis, pirarios diversi generis, prunarios diversi generis, sorbarios,
mespilarios, castanearios, persicarios diversi generis, cotoniarios, avellanarios,
amandalarios, morarios lauros, pinos, ficus, nucarios, ceresarios diversi generis.
Malorum nomina: gozmaringa, geroldinga, crevedella, spirauca, dulcia, acriores,
omnia servatoria; et subito comessura; primitiva. Perariciis servatoria trium
et quartum genus, dulciores et cocciores et serotina.
Explicit capitulare dominicum.
Accademia Jaufré Rudel di studi medievali, @1997