EPISTULA ANTHIMI

uiri inlustris comitis et legatarii ad gloriosissimum Theudoricum regem Francorum de obseruationem ciborum


Qualiter omnes cibos comedantur, ut bene digerantur, ut sanitatem praestare debeant, nam non infirmitatem stomachi nec anxietatem humani corporis, ratio obseruationis uestrae pietatis secundum praecepta auctorum medicinalium ut potui uobis exponere profutura generaliter procuraui, quoniam prima sanitas hominum in cibis congruis constat, id est, si bene adhibiti fuerint, bonam digestionem corporis faciunt; si autem non bene fuerint cocti, grauitatem stomacho et uentri faciunt; etiam et crudus humoris generant et acidiuas, carbunculus et ructus grauissimus faciunt. Exinde etiam fumus in capite ascendit, unde escotomaticis et caligines graues fieri solent. Etiam et uentris corruptilla ex ipsa indierie fiet, aut certe desursum per ore uomitus fit, quando stomachus cibus crudus conficere non potuerit. Si autem bene praeparati fuerint cibi, digestio bona et dulcis fiet, et humoris boni nutriuntur. In hoc etiam prima sanitas constat ita, ut, qui se taliter uoluerint obseruare, aliis medicaminibus non indigebunt.
Similiter et de potu tantum oportit adhibere, quantum cum cibis concordat. Ceterum si plus praesumptum fuerit et maxime frigido, stomachus ipse infrigedatus nihil praeualet, unde etiam corruptilla nascitur et illa, quae superius diximus unum tamen exemplum suggerimus: quomodo in fabrica domus parietis si calcem et aquam quis tantum temperauerit, quantum ratio poscit, ut spissa sit ipsa mixtio, proficit in fabrica et tenit, si autem satis aqua missa fuerit, nihil proficit, sic et in cibis uel potu ratio debet cognosci. Ergo et, sicut supra diximus, prima sanitas ex cibis bene coctis et bene digestis constat.
Nam si quis dicat: 'homo in expeditione positus uel iter agens longum quomodo potest se taliter obseruare?' et ego suggero: ubi focus est uel uacat, quae praedicta sunt, fieri debent; nam si necessitas exierit carnis uel alia crudiora manducare, non ad nimietatem, sed parcius. Sed quid plus quam quod ab antiquis dictum est: omnia nimia nocent. Nam et de potu si quis cabalicando et in labore festinando amplius potum praesumpserit, commouendo se in equo uexabitur et in uentre peiora nascuntur quam de cibis.
Sed forte dicitur mihi: 'quare gentes alias crudioris carnis manducant et sanguinolentas et sani sunt?' et licet nec illi omnino sani sunt, quia ipsi sibi medicinas faciunt - cum male sibi senserit, ustulant se foco in stomacho et uentre et per alia loca, quomodo caballi furias ustulantur - tamen et inde reddo rationem: illi unum cibum manducant sicut lupi, nam non multus, quia non habent nisi carnis et lactis et ipsud, quod habuerint, manducant, et uidentur esse sani de paucitate ciborum. Nam de potu est, quando habent, est, quando longo tempore non habent, et paucitas ipsa uidetur ipsis sanitatem praestare. Nam nos, qui diuersis cibis et diuersis diliciis et diuersis poculis nos agimus, necesse habemus nos gubernare taliter, ut non pro nimietate adgrauemur, sed magis parcius agentes sanitatem obteneamus si quis uero delectatus fuerit cibum qualemcumque manducare, sed inprimo bene factum cibum praesumat, et de aliis rebus parcius ita, ut lucret hoc, quod primum accepit, et bene digerat.
Propterea diligenter constat obseruare, quae a nobis suggesta sunt, auxilio diuinae maiestatis et domini nostri Iesu Christi, a cuius (gratia) longiorem uitam et praecipuam sanitatem habeamus; ratio ergo diuersorum ciborum, quemadmodum uti debeantur secundum praecepta diuersorum auctorum, ut potest intellectus noster habere, suggerimus.
Inprimis panem nitidum bene fermentatum, non azimum, sed bene coctum comedendum, et ubi focus fuerit, cotidie calentem, quia talis panis melius digerentur; nam si non bene leuatum fuerit, satis grauat stomachum. tamen fortior est hordeo: melius nutrit, sed non sic egeritur neque ipse neque sucus eius. panis uero masclaris melius nutrit quidem et melius egeritur.
Hordei natura humida et frigida, et purgatorium sucus palearum. hoc ut agnoscas, hordeum non frixum sic coque in aqua et uidebiss defluentem sucum copiosissimum.
De carnibus uero uaccinis uaporatas factas et in sodinga coctas utendum, etiam et in iuscello, ut prius expromatas una unda mittat, et sic in nitida aqua, quantum ratio poscit, coquantur, ut non addatur aqua, et cum cocta fuerit caro, mittis acetum acerrimum quantum media bucula, et mittis capita porrorum et puledium modicum, apii radicis, uel finiculum, et coquat in una hora, et sic addis mel quantum medietatem de aceto uel quis dulcedinem habere uoluerit, et sic coquat lento foco agetando ipsa olla frequenter manibus, et bene ius cum carne ipsa temperetur, et sic teri: piper grana L, costo et spicanardi per singula quantum medietatem solidi, et cariofili quantum pinsat tremissis I. ista omnia simul trita bene in mortario fictile addito uino modico, et cum bene tribulatum fuerit, mittis in olla et agetas bene ita, ut, antequam tollatur de foco, modicum sentiat et remittat in ius uirtutem suam. Ubi tamen fuerit mel aut sapa uel carenum, unum de ipsis, sicut superius contenit, mittatur, et in bucculare non coquat, sed in olla fictile meliorem saporem facit.
Uerbicinas uero carnis et si frequenter utantur aptae sunt et in iuscello simplici et in assatura, ut delonge a foco coquat. Nam si proxima fuerit foco, ardet caro deforis et deintus deuenit cruda et potius nocet quam iuuet. sed, ut dixi, delonge et diutius; quomodo uaporata sic deueniat, et salis cum uino mixtus, quando assatur, cum pinna diffundatur.
Agnelinas uero carnis aut de edis optimae sunt qualiter uolueris, aut uaporatas aut elixas in iuscello; etiam et assas bollas sunt.
Ceruinae uero carnis elixae et uaporatae accipiuntur, sed interdum utendae. Assaturae uero, si de nouello fuerint ceruo, bonae sunt; nam si de uetusto ceruo, grauioris sunt.
Carnis de enuleis uero et de capriolis et ipsae congruae sunt; quantum nouellae fuerint, melioris sunt.
De aprunis uero quantum recentioris fuerint, leuioris sunt, sed elixae utendae, et assaturae enim si fiunt, ut longe de foco et diucentiores sunt, tantum leuioris sunt et aptae ad digestionem; praeterea de lumbis porcelinis expedit assos manducare, quia apti sunt et bene conficiuntur, ita, ut sale in aqua soluto cum pinnis, quand assantur, tangantur; et si durioris fuerint, quando manducantur, melius est, sic tamen, ut in sale puro intingantur. Nam liquamen ex omni parte prohibimus.
Lactantis uero satis apti et congrui elixi uel in iuscello et assi in furno, ut non grandis sit uapor et ne satis ustulentur, sed magis ut deueniant quasi uaporati, et inde intingendo in oximelli simplici ad hora facto, ut duas partis de mel et una pars de aceto adhibeatur, et sic coquat in uas fictile, et sic intingantur carnis ipsae, quando manducantur.
De bualibus uero qui tenerioris sunt, sic apti sunt. Caro ipsa sumatur elixa uel uaporata, et si delectatus fuerit quis, assas comedere potest, ut longius foco assentur. Tamen non bene accipiunt.
Carnis uero uaccinae uel bualinae insalatae non sunt congruae nisi necessitas exierit, ut sumantur, quia pinguido de ipsis carnibus de sale defluit et deueniunt siccae ipsae carnis et non bene conficiuntur.
Leporis uero si nouellae fuerint, et ipsi sumendi in dulci piper habentem, parum cariofilum et gingiber, costo et spicanardi uel folio. Leporem licet comedere et bona est pro dissenteria, et fel eius miscendum cum pipere pro dolore aurium.
De laredo uero, unde non est, qualiter exire dilicias Francorum, tamen, qualiter melius comedatur, ad hora expono. si assatum fuerit ad hora quomodo bradonis, pinguamen ipsum defluit in foco et laredus deueniet siccus, ut, qui manducauerit, laeditur, nam non iuuatur; etiam et malus humoris generat et indigestionem facit. sed elixatum laredum et refrigeratum si manducatur, melius iuuat et uentrem constrictum temperat et bene digeritur. Sed bene debet elixari. Certe si de perna, plus debet coqui. De cute uero ipsa nihil praesumatur, quia non conficitur. Frixum uero laredum penitus non praesumendum, quia satis nocet. Pinguamen ipsius laredi, quod in cibo aliquo supermissum fuerit uel super olera, ubi oleum non fuerit, non nocet; nam illa frictura penitus non expedit.
De crudo uero laredo, quod solent, ut audio, domni Franci comedere, miror satis, quis illis ostendit talem medicinam, ut non opus habeant alias medicinas, qui sic crudum illut manducant, quia beneficium grandem et pro antidotus sanitatem illis praestat, beneficio ipsius quia ita omnia uiscera quomodo medicamentum bonum, et si qua uitia sunt in uisceribus uel intestinis, per ipso sanatur, et si lumbrici uel tineae adnatae fuerint, expellit hoc.
Nam et uentrem temperat et, quod illis melius est, per isto cibo sanioris ab aliis sunt. Nam ut exemplum magnum dicatur, ut credatur, quae diximus: tota uulnera quae foris et in corpore nata fuerint uel de plaga facta, laredum crassum adpositum adsidue et purgat putridinem uulneris illius et sanat sic enim et ad interiora uiscera poterit prodesse, sicut superius diximus. Ecce quale beneficium in laredo crudo, ut, quod medici in medicamentis uel potionibus temptant sanare uel inplastris uulnera curare, de laredo crudo Franci sanantur.
Ceruisa bibendo uel medus et aloxinum quam maxime omnibus congruum est ex toto, quia ceruisa, qui bene facta fuerit, beneficium prestat et rationem habet, sicut et tesanae, quae nos facimus alio genere. tamen generaliter frigida est.
Similiter et de medus bene factum, ut mel bene habeat, multum iuuat.
Renis de porco penitus non expedit manducare nisi latera ipsorum, quia ipsa sunt congrua et bene digeruntur. Nam renis de nullo animale manducetur.
De uentre uero bouis uel ueruicis auctoris iubent manducare praeterea illa quae sunt spissa; sed elixa, nam non assa.
Vulua porcina et ipsa optima est, sed elixa.
Sumen porcino et ipsut bonum est et frixum et elixum.
De uacca tenera uenter elixus congruus est. Laredum uero in fartalia missum interdum permittimus comedere.
De ficato porcino frixo penitus non expedit nec sanis nec infirmis. sani tamen, si uolunt, sic manducent: inciso bene in graticula ferrea, quae habet latas uirgas, unguat aut de oleo aut de uncto et sic in subtilis carbonis assent ita, ut crudastros sint, et calentis ipsos manducent cum oleo et sale et coriandro minutato desuper.
De auibus uero, hoc est de fasianus pastas et ansaris, quia pascuntur, pectus illorum congruum est. Tamen qui tantum carnem albam habent, ipsa magis expediunt. Nam posteriora ipsorum non praesumantur, quia grauant stomachum, quia non est illa sagina naturalis sed adiecta.
Gallinae uel pulli pinguiores, qui non tamen saginantur, congrui sunt ita ut hiberno tempore ante biduum occidantur, nam aestiuis diebus ante seram tantum. Qui capriati facti melior comedantur, maxime pectora ipsorum et ascellae, quia ista meliores humores et sanguinem bonum nutriunt.
Nam posteriora omnium auium sanis quidem hominibus apta sunt, et ista et omnia. Nam auctores ista quaerunt que sunt precipua membra inter diuersa genera ad uiros deliciose uiuentes et diuersa ciborum sumentes: pri pipsis exposita est ista ratio, preterea illis qui infirmiores sunt corpore.
Nam inter diuersa bona commixta in prandio si unus cibus non congruus et crudior fuerit, illa alia bona dissipat et non bonam digestionem permittit uentrem habere. Supra scriptae uero aues in iuscello bene coctae congruae sunt et si uaporatae ad horam occisae, bene tamen coctae, aptae, etiam et assae ut delonge a foco cautius assentur.
De pauonibus uero si fuerint illi maxime qui sunt seniores, ante V aut VI dies occidantur, et caprientur bene qui tales carnes habent, et in uino missi aut singulatim in iuscello cocti sumantur, ita ut qui delectatur mel modicum et piper mittat in ipso iuscello, postea cum coctum fuerit. Minores uero pauones uel teneriores ante unam diem aut biduum occidantur.
De agrestibus uero auibus turtures quidem qui saginantur in domo scitur ab omnibus grauiores sunt, quia miseras carnes habent et melancholicum humorem generant, nisi forte pro desiderio aliquis interdum sumat. In campis uero qui nascuntur helleborum herbam quae latine dicitur ueratrum, ipsud manducant et persecuuntur, sicut auctores nostri dicunt. Quod si adprehenderit agrestem turturem et de illa herba ipsius contingerit manducasse et aliquis de ipso comederit, grande periculum patitur, et usque proxime mortem hominem adducit ita, ut agnoscens aliquis putet uenenum se ab aliquo accipisse, in tantum, ut et corruptillam uentris nimia subsequatur, aut certe uomitus ita, ut partem facies constringat. Istud et ego in tempora mea probaui in prouincia mea: in uilla duo rustici sic ad hora captum comederunt, et ita illis contigit, et unus illorum sanguinem deiuso produxit nimium et periclitatus est usque ad mortem. remedium ergo istius rei uinum uetus et oleum tepidum assidue dare illis bibendo, ut possit illum uenenum contemperare.
Nam de sturnis adserent auctoris cicuta erba plus amare et comedere quam alias herbas; unde contigit illis comestis ad grauitatem perducere.
Carnis uero de gruis interdum pro desiderio, quia ipsae nigras carnis habent et melancolicam humorem generant.
Perdices bonae sunt, maxime pectora ipsorum, coctas, non assas. praeterea illis congrua sunt, qui fluxum uentris patiuntur, uel desentericis, ut elixae bene sint in aqua pura sine ulla conditura, et, si potest fieri, nec sale mittendum nec oleum nisi unum fasciculum de coriandro, et coquat cum ipso. Pectus tantum comedatur, si potuerit sine sale; si non uero, intingat in sale.
Columbi agrestis non sunt congrui. De domesticis uero columbis pipionis ipsorum apti et boni et sanis et infirmis, et cocti et assati maxime. Cum assant, de salemoria lene tangantur.
Passaris, qui in parietibus nutriunt, pullus ipsorum bene assus aut elixus praesumere. Ficitulas et ipsas bonas et aptas sunt uel alia genera aucellorum, qui albas carnis habent, uel alias auis teneras praesumantur.
Anetis et ipsi tenerioris sunt; interdum praesumatur pectus illorum.
Auis, quae dicitur auetarda, bona est; sed puto hic non habere.
Esicium uero, quod de gallinas uel de pullos fit, tenerior magi fiat quam durior, ut de ouo plus mittatur; nam si durior fuerit, non digeritur, sed corruptilla uentris generat; si autem tenerior fuerit, et bene conficitur et bonus humores generat.
Afratus Graece quod Latine dicitur spumeo, quod de pullo fit et de albumen de oua; sed multum albumen ouarum mittatur, ita, ut quomodo spuma sic deueniat opus ipsut afratu, quod desuper iuscello facto et in egrogario in gauata conponatur quomodo monticlos, et sic gauata ponitur in carbonis et sic uapore ipsius iuscelli coquat ipsut afratu, et sic ponitur in medio missorio grauata ipsa, et superfunditur modicum mero et mel et sic cum cocliar uel nouela tenera manducatur. tamen solimus et de pisce bono in ipsa opera admiscere aut certe de pectenis marinos, quia et ipsi optimi sunt et satis aput nos abundant. Et de ipsos puros pectenis fient sferae niueae.
De oua gallinarum quantum plus quis uoluerit praesumat, sorbilia tamen, et sale modicum mittendum, et si ieiunus quis accipiat quanta potuerit, ad uirtutem proficit corporis melius quam alter cibus et sanis hominibus et infirmis; ita tamen fiant, ut in tepida aqua mittantur uel maxime in frigida, et sic coquant lento foco, aut in carbonis paulatim caleficiat illa aqua: sic penetrat intus; nam si in feruenti aqua missa fuerint, albumen coacolat et mediolum illut tarde sentit; deuenit intemperatum et, qui sic acciperit, nocet. Nam si superius dixi, ita fuerint facta, bene conueniunt, et tamen semper cocus agitet cum spatula. Tamen recentiora oua meliora sunt.
Dura uero oua aut ex casu quomodo in enpisa ponuntur; mediolum tamen praesumatur. Nam albumen duro facto non conficitur penitus, sed corruptilla generat uentri et non iuuat, sed magis nocet. Cauendo ergo omnino albumina ouarum dura facta; nam mediola ouarum etiam sorbilia facta plus congrua sunt corpori, sicut auctori docent.
Ansarina uero oua sani hominis comedant, tamen et ipsa plus sorbilia; nam et ipsa si dura fuerint, illum albumen grauiter nocet.
Fasianina oua bona sunt, sed meliora gallinacia.
Omne genus boleti graues sunt et indigesti, mussiriones uero et tuferas meliores ab aliis boletis sunt.
De piscium rationo, quae in his partibus sunt:
Tructa et perca aptioris sunt ab aliis piscibus.
Lucius piscis et ipse bonus; opera uero, qui de ipso fit - spumeo albumen de oua sic miscat, ut modice tenerum sit quam durum et sic commixtum - non nocet.
De isoce uero quando recens fuerit, comedatur, si de plures dies fuerit, grauat stomachum; praeterea si salsi sunt, grauis sunt et malus humoris nutriunt. Cutem uero isocis ipsius quomodo frixum fuerit, peniutus non manducetur, quia grauiter nocet.
Platinsis uero uel solea unum genus est. Quae bonae et congruae sunt elixae in sale et oleo. Quae etiam et infirmis satis conueniunt.
Anguillae uero, quae in glarea aspera uel in saxosis locis nascuntur, melioris sunt quam illi, qui in limosis locis uel lutosis nascuntur. assae ita, ut cappellentur partes et sic in brido assentur, aptioris sunt quam elixae, ita, ut in salemoria tangantur, dum assant, ut magis durior fiat ipsa caro.
Trucanti illi minuti pisciunculi assi uel frixi apti sunt pro fastidio.
Tecconis dicuntur esse filii isocum. Tamen ipsi boni sunt et sanis et infirmi elixi in sale et oleo.
De pisce cracatio caro fortior est. Sani hominis possent manducare.
Naupridas uero nec nominare nec sanis nec infirmis hominibus, quia malam carnem habent et melancolicam ita, ut grauis et malas humoris et sanguinem nigrum nutriunt et causas malas generant.
Omne uero genus piscium colnedatur recente; nam si oluerint, satis grauiter possunt nocere.
Pectenis uel ostria.
Pectenis optima caro elixi facti et assati in testo suo, et opera inde fiat; et congrui sunt et sanis et infirmis, sed tamen et ipsi, si recentis fuerint.
Ostria uero necesse habet pro desiderio permittere interdum, quia frigida sunt et fleumatica; tamen si assata fuerint, quomodo sunt clausa in testa sua, aptiora sunt. Cruda uero qui comedent, uel expondolo puro manducet, quod est callosum, et illud, quod in giro pendit, fiublatum. Ostria uero si olent et quis manducauerit, alterum ueninum opus non habet.
De oleribus uero malua, beta, porrus congrua sunt semper, et stiuo et hiberno, caulis uero hiemis tempore; nam stiui diebus melanconici sunt.
Lactucae uno more sunt, praeterea si ad hora collectae manducantur; si autem fuerint biduo aut triduo, si forte, pro desideri accipiantur.
Intuba uero bona sunt et cruda et elixa et sanis et infirmis. Cruda uero una die exsucent ad sole et sic manducentur.
Napi boni sunt. Elixi in sale et oleo manducentur, siue cum carnibus uel laredo cocti ita, ut acetum pro sapore in coctura mittatur.
Pastanacae bonae sunt bene elixae, et (in sale et oleo ) comestae etiam urinas prouocant; si enim frixae comeduntur, primo in calda perdurent.
Asparagi uero satis boni sunt et domestici et agrestis et urinas prouocant, si in calda illorum apii radicem admixtam, uel finiculi radicis, coriandro modicum ad hora missum uel menta cum uino ipsa calda bibatur. et asparagi uero non debent nimium elixare, nam perdent uirtute et saporem, nisi fortioris sint, et in sale et olea comedantur.
Apium uero, coriandrum et anetum uel porriollis in omni ciborum coctura miscuntur ita, ut porri modico perdurent.
Cocurbitas uero rariter praesumendas, quia et ipsae frigidae sunt, nisi sanis hominibus. Tamen aput nos et febricitantibus iugiter sine frigore offerimus. Delicatas cocurbitas elixas bene in sale et oleo comestas ad contemperandas febris faciunt.
Cucumeris enim etsi hic non sunt, tamen, quando fuerint, semen illorum, quod intus est, manducetur; congruum est praeterea ad renium uitia, sicut et semen de cucumere in aliquibus confectionibus pro renium uitia iusserunt auctoris mitti.
Melonis uero si bene maturi fuerint, et ipsorum abintus maxime interiora cum semine quod est mixtum, melior est, quam si purum manducetur. nam si pusca, ut alii faciunt, et puleium admixtum sic comedantur, satis conuenit. nam qui uitia renium habent uel uissicae, non conuenit pusca, quia inimicum est satis aceto erudo renibus et uissicae et epati non expedit.
Atriplicis olera bona sunt et sanis et infirmis.
Radicis uero sanis uel fleumaticis aptae sunt, tamen ut quinque aut amplius dies collecti maturent; nam si ad hora collecta fuerint, grauare solent.
Alium bonum est et fleumaticis uel qui stomachum frigidum habent, et in uia longa maxime bonus est. Facit etiam ad aquas diuersas; qui autem uitiosus renis habent, parcius utantur.
Cepae humerosae sunt.
Ascalonia uero meliora.
De legumina uero tesinas, qui de ordeo fiunt, qui scit facere, bonae sunt et sanis et febricitantibus.
Fit etiam de hordeo opus bonum, quod nos Graeci dicimus alfita, latine uero polenta, Gothi uero barbarice fenea, magnum remedium cum uino caledo temperatum, et de ipsa re cocliar plenum et sic admixtum bene bibitur paulatim, et iuuat satis stomachum defectum et pascit. Facit autem et ad desentericus mirifice cum uino puro calefactum et sic admixtum cocliar unum, et bene mixtum ieiunus accipiat, uel nocte post pullorum cantus uel quando delectatus fuerit infirmus, ita, ut, cum hoc acceperit, alio cibo continuo non accipiat, usque dum istut digerat. solemus dare de hoc ipsut febricitantibus cum aqua pura tepida non spissum, sed rarum factum. Conuenit ergo et in tempore ieiuniorum in quadragesimo accipere hoc primitus cum calda, quia et confortat stomachum et pascit.
Faua uero integra cocta bene et in iuscello, et in oleo, conditura uel sale melius congrua est quam illa faua fresa, quia grauat stomachum.
Cicer, si bene coxerit, ut omnino liquiscat, conditum oleo et sale bonum est; etiam et renibus congruum. Si autem crudiuum fuerit, penitus nec sanis suadeo comedere, quia facit inflationis grauissimae et indegeries malas et corruptilla uentris.
Lenticula uero et ipsa bene lauata et bene elixa in aqua pura ita, ut illa prima calda fundatur et alia calda missa cum ratione, non satis, et sic coquat lente in carbonis ita, ut, cum cocta fuerint, acetum modicum mittatur pro sapore, et addatur ibi species illa, quae dicitur rusiriaco, pulueris factos quantum cocliar plenum, et spargat super lenticula, dum in foco est, et commiscat bene, tollat de foco et manducet. Tamen oportet pro sapore oleum gremiale, dum coquet in secunda aqua, mitti cocliar bonum plenum et coriandrum unum aut duos cum radicibus suis, non minutatum, sed integrum, et modicum de sale pro sapore faciendum.
Fasiolum bonum est, etiam siccum, ut bene coquatur.
De lauricus nisi pro desiderio non manducetur, quia satis indigestissimi sunt, et si cum aceto comeduntur.
De oriza enim et ipsa bene cocta facit; nam si crudior fuerit, nocet. Facit enim oriza et ad desentericus, ut bene coquatur et sic comedatur, etiam et elixa in pura aqua ita, ut, quando incipit bene coquere, aqua illa exculetur, et sic mittantur lactis capruni. Et ponatur olla in carbonibus et coquat lente, ut unum corpus deueniat, ita, ut sine sale et oleo comedatur caleda, et non frigida.
Milium uero uel panicium ipsam rationem prope habent, quomodo et de oriza dictauimus, maxime ad desentericus; et milium in calda pura primo praeduretur, et quando incipit frangere granum, coquatur in aqua et sic lactis capruni mittantur, et sic coquant lente, quomodo de oriza diximus.
Lupini natura quidem calidi et fortissimi sunt, sed cocti leuioris et frigidioris sunt et egeruntur.
Cicer album et nigrum molliunt, urinam prouocant et nutriunt, quidem id, quod in illis carnosum est; quod uero dulce fuerit, prouocat urinam et egeritur.
De reliqua legumina si cocta fuerint, quando necesse est comedas, nam si crudius, satis grauissime nocit. Nam faua fracta, ut superius dixi, grauat satis.
De lactis uero si desentericis, caprunus qui fiunt cum petras rotundas scandentis in foco, et sic missas in lacte sine foco; cum bullierint, illis cotalis sublatis de pane cocto candido et bene firmentato bucellas cappellatas et minutas in ipso lacte missas in carbonis lente: coquat, in olla tamen, nam non in aeramen; et sic cum bullierit, bucellas illas post infunderint, cum cocliar manducentur, et sic melius expedit, quia cibus iste pascit. Nam si puri lactis ipsi bibiti fuerint, contra perexunt et uix stant in corpore.
De lactibus uero sanis hominibus; si quis crudos lactis uult bibere, mel habeant admixtum uel uinum aut medus; et si non fuerit aliquid de istis poculis, sale mittatur modicum, et non coacolat intus in hominibus; nam si purum acceptum fuerit, aliquibus coacolat intus in epar et in stomachum et solet grauiter laedere. Si tamen, quomodo mulgitur, contra calidum bibitum fuerit, si taliter, non nocet. Tamen et ipso, si admixtum fuerit mel modicum aut uinum, melius accipitur, et si cautius uult quis facere, ut in praesentia sua uacca aut capra aut ouis mulgatur ita, ut uas illut fictile sit et bene scaldetur, ut, quomodo mulgitur, non refrigeret, sed caledum bibatur. praeterea et tisicis sic expedit: ita, dum calet, seu uaccinum seu caprunum lacte sic bibatur, et statim supinus se ponat, ut diutius circa pulmonis operetur; cum mel mixtum et calefactum sic melius iuuat.
Similiter et de butero recentem si acceperit tisecus, sed buter ipsum sale nec penitus non habeat. nam si habuerit sale, peius exterminat. si purum et recentem et mel modico admixtum fuerit, sit linguat cat modicum et supinus se ponat, tamen de tisecus diximus esse aptum, quos non longo tempore obtinuerit causa; nam si uulneratus fuerit pulmo, et purulenta excreant, nec illis congruum.
Oxygala uero Graece, quod Latine uocant melca, quod est lacte quod acetauerit, auctoris dicunt sanis hominibus esse aptum, quia non coacolat in uentre; tamen et ipsud aut mel admixtum aut, quando fuerit, oleum gremialem.
Caseum, quantum dicent, non solum infirmus, sed et sanus grauat, maxime epaticus uel renium uitia habentes et qui splenetici sunt, quia coacolatur in renibus, et lapidis exinde generant.
Caseum uero recentem et dulce, quod non sit salsum, sanis congruum est; tamen quod omnino recentem fuerit, in mel intingere bonum est.
Caseum uero assum uel elixum qui manducauerit, alterum uenenum opus non habet, quia exsucata alia pinguido lapidis puras efficitur; sed ne elixum, quia amissa alia pinguedine similiter ut salis deuenit. nam ut credat quis, eIixet caseum et tollat et dimittat illum refrigerare, et omnino quomodo lapis aut salis sic deuenit. Similiter et assatum intus ingressum quid potest prodesse nisi lapidis puras ingenerare?
Simela uero et ipsa grauis etiam sanis; pro necessitate desenteriae, qui sanguine producunt, ut illis fiat ita, ut in lactis caprunus coquat in carbonis; quomodo buter sic fiat.
De pomorum ratione.
Citonia bona et optima maxime desentericis, qui longo tempore sanguine deponunt, ita: incisa in cruce elixentur bene in uas fictile in aqua pura dulce et sic manducentur, et aliter assa, si bene sub cinere diutius fuerint, et sic manducentur cum melle: meliorem digestionem faciunt.
Mela bene matura in arbore, qui dulcia sunt, bona sunt; nam illa acida non sunt congrua, nam dulcia sanis et infirmis, et pera dulcia et bene in arbore maturata; nam dura et aceta grauiter nocent.
Pruna et ipsa maturata bene et dulcia, et perseca uel duracina omnino in arbore maturata, uel ceresia aut diuersa aIia genera pomorum, si in arbore maturata fuerint, congrua sunt; si autem collecta cruda et per dies aliquos admollierint, illud ad putridinem computamus, nam non ad maturitatem, quia, dum manducantur, putredus humoris intus generant.
Mora siue domestica siue saluatica maxime congrua sunt sanis et infirmis, sed et ipsa omnino matura in suo arbore aut in rubo.
Ficus bonae sunt, sed et ipsas maturas omnino.
Castania elixa bene apta sunt uel assa; nam cruda non bene degerentur. Auellanas grauant, si in aliqua confectione cum alias species miscantur.
Amigdalas bonas sunt; praeterea si amarioris fuerint, epaticis congrua sunt. Sed in topida missas cortix ipsa purgetur et sic manducentur. Item et tribulata bene sine cute in melle optimo tisicis congrua sunt uel in catarro, quando incipit maturare.
Pistacia uero et ipsa bona et apta sunt.
Dactali et ipsi boni sunt, sed non frequenter, quia solent facere inflationem et capitis dolorem, si satis comesti fuerint.
Carecas bonas et aptas, praeterea ad catarrum incipiente ita, ut diutius in ore masticentur, et quibus faucis exasperantur et qui raucam uocem habent, bonas sunt manducare.
Uua passa similiter ipso genere de uuas dulcis et albas. umfacium de uua cruda fit.

Accademia Jaufré Rudel di studi medievali, @1997