Prudenti viro amico suo karissimo Theodoro invictissimi Cesaris filosofo, Alkindus Alcalif de Baldac sacerdos et filosophus, salutem in Omnipotente. Nosse cupiens diversitates hominum et linguarum adcessi personaliter adgentes ferocissimas quasi mercator, inter quas inveni multos Latinos ab illis gentibus subiugatos, qui michi libros barbaros et Latinos de futuris mirabiles ostenderunt. De quibus excepi quedam que vidi et legi patentia per effectum, que in presenti pagina prudencie vestre transmitto.
Macedum rex Alexander devictis gentibus in partibus orientis, gentes aspectu terribiles, gustu fetidas, actibus abhorrendas, sibi pocius divina quam humana potencia subiugavit. Alexander enim pugnaturus cum eis, reperit multa genera preliandi; agroticanes in pretto preponebant, ut milites Alexandri fessi, armis onerati, contra homines pugnare non possent. Quibus Alexander porcos dedit, ut cum hominibus preliari valeret. Inter alla vidit multitudinem innumerabilem, armis de coriis coctis indutis, ar cubus et sagittis habilem, in dromedariis et camelis, ducentes plurimos ele fantes, et homines sunt habentes capita canina; quidam monoculi, unum oculum magnum habentes in fronte; alii monopedes qui uno tutti pede, cum iacent, umbram sibi pede faciunt, ipsum pro tugurio preponentes. Quidam etiam caput infra spatulas habent, et os in pectore et oculi in eorum cervicibus videantur, qui Tartari nuncupantur, sed ipsi depressa capita portant, non tantum qui preliari nituntur. Hii beluas manticoras secum habent, qui facie hominis, corpore et pedibus leonis, cauda scorpionis, dentium ordine triplici sunt conpacte, vescentes carnes hominum er ferinas. Ipse autem gentes non solum herbas et arbores sed etiam lapides conterebant. Hoc previdens Alexander, fatatus ut numquam deberet amittere bellum, invenit artem in mille speculis ferreis absinticis versus solem in conspectu hostium elevatis, unumquodque speculum absinticum id est de genere ferri indanico bene tersum erat et splendens igneos iaciens radios centum cubitorum ante se, ad decem miliaria succendebat, et sic castra er homines, animalia er vestes per ipsam artem inspectivam speculorum omnino conbussit, er devicris hostibus triumphavit.
Remanserunt autem .xxii. reges quorum unusquisque octingentos duces habebat et quilibet dux centum milia pugnatorum. Quos respiciens victor Alexander ingratos omnibus, bonis moribus adversantes, cum eis participare recusans, eos in valle Caspia congregati precepit et, in celum intuens, suum exoravit suppliciter creatorem ut gentes tam fetide montibus Caspio et Caucaso et Aquilonis uberibus clauderentur. Quem Omnipotens Deus exaudivit, montes concludens, relictis passibus .xv. Quos passus Alexander artificiose valvis eneis absintico et lapidibus adaptavit, ut ipsi non egredi et nullus ad eos transire valeret. Ipse autem ianue tam abscondire permanebant ut ferro incidi, igne dissolvi, vel qualibet astutia nequeant aperiri. Reclusi itaque fuerunt .xxii. reges quorum quilibet habebat octingentos duces, et quilibet dux centum milia pugnatorum. Inter quos sunt duo reges principales - Gog, qui gladio pugnat, et Magog, qui precipit, maledicit et benedicit.
Primus rex de .xxii. vocatur Anogig, cuius gens habet homines machoras .xii. cubitorum longos, qui cum grifibus preliantur. Secundus rex est Agem habens Agrotos et Bramatos, qui vitam huius mundi dantes Deo se in ignem mittunt alterius vite amore. Tertius rex est Canenazten, habens Cenocefalos, qui capita canina et humana corpora gerunt. Quartus rex est Depar, habens Tervelles qui parentes iam senio confectos mactant pariter et manducant, et qui hoc tacere contempnit apud eos impius iudicatur. Quintus rex est Apodineyr habens Adrios, qui pisces crudos comedunt, et mare salsum bibunt. Sextus rex est Libius habens Planios, qui digitos ocra in manibus et ocra in pedibus habent. Septimus rex est Limius, habens Arismaspos, unum oculum in fronte gerentes. Octavus rex est Parizeus, habens monopedes, qui uno pede fulti, cum iacent, umbram sibi pede faciunt, ipso se pro tugurio protegentes. Nonus rex est Decletius, Acapitos habens, qui absque collo sunt, pilosi, habentes oculos, nasum et os in pectore. Decimus rex est Zarmenus, habens Brivos et Satiros, qui habent caput cornutum ut yrcus, pectus ut homo, corpus, coxas et pedes ut yrcus. Undecimus rex est Tebleus, habens centauros qui caput et pectus habent humanum, corpus autem equinum. Duodecimus rex est Carmacius, habens Bilbios, qui carnibus crudis vescuntur. Apud quos serpentes sunt tam magni ut cervos devorent. Terdecimus rex est Calconus, habens Cinochos, apud quos est belua Centrocota, corpus habens asini, pectus et crura leonis. Quartus decimus rex est Amardeus, habens Dandolos, apud quos est Crima bestia cuius pedes sunt elefantis, maxilla apri, cornua duorum cubitorum, quorum uno pugnat, alterum vero reflectit. Quintus decimus rex est Grimardius, habens Eltios et Aniros, gerentes caput hominis, corpus leonis et elefantis. Sextus decimus rex est Anafagius, habens Mardangos nigros, apud quos est belva Manticora, faciem habens hominis, triplicem in dentibus ordinem, corpus et crura leonis, caudam scorpionis, et oculos sanguineos ; cuius vox est sibilus, fingens discrimina vocum, vescens carnes humanas et ferinas, cursu velocissima. Septimus decimus rex est Anafagius habens Alfarazos, quorum capita sunt equina, gaudentes arcubus et sagittis Octavus decimus rex est Alaneos, habens Milvios, quorum capita sunt milvorum, pedes grifium, qui validi pugnatores aliis preponuntur. Nonus decimus rex est Tarabus, habens viros moribus reverendos, nimium diligentes, qui nil prospiciunt, quid faciant pro amicorum amore. Vicesimus rex est Filonicius, habens Glocios, qui facies habent hominum et corpora tauri, apud quos est bestia Monoceros, cuius corpus est equi, pedes elefantis, caput cervi, habens unum cornu in medio fronte splendens et acutum. Vicesimus primus rex est Artineus, habens Lellos, apud quos est bestia Claros mugiens ut bos, que cornu ferreum transverberat, sola fovea capitur, nullatenus edomatur. Vicesimus secundus rex est Saltarius, habens Sirenos, qui cantu faciunt alias dormire et, cum vadunt, motu pedum et manuum etiam sine voce cantare videntur pariter et saltare.
Reges autem et maiores sunt de genere Ysmahelis, qui dicuntur Tartari de Gog et Magog. Iohannes in Apocalipsi dicit quod in novissimis temporibus propter peccata populorum solventur Gog et Magog et preoccupabunt terram. Item alla scriptura: "Venient Ysmahelite et possidebunt sanctuarium Dei". Unde, cum multa genera bestiarum cum ipsis fuissent inclusa, vulpes non fuerunr incluse, vulpes pessima conata fodere montem, venit ad illos. Quam quasi pro miraculo intuentes, venerunt post illam usque ad portas, et, viso exitu, per divinam potentiam valvas, absinticum et lapides contriverunt, exeuntes cum armis, que fabricaverant crudelia dum in montibus habitarent. Videns Deus quod omnis esset tantummodo caro, er unusquisque querat que sunt sua, non que Dei, et quod fetor peccatorum celum tetigerit, terram quasi aream proposuit expurgare. Sapiens enim est sine operibus bonis, senex sine relligione mentis, adolescens sine obedientia seniorum, dives sine elemosina et ospitalitate, femina sine pudicitia, relligiosus sine humilitate, contentiosus in verbis. Pauper sine servicio, arrogans et elatus, rex sine Dei amore, cupidus et avarus, episcopus sine regula, negligens in doctrina, iudex invidus et iniquus, plebs usuraria sine disciplina, populus in provincia sine lege vel fide. Hinc est, amice karissime, quad gens illa crudelis iam faciem terre incipit occupare in tribus exercitibus dispertita.